monumenta.ch > Sulpicius Severus > 'Goliath' in 'Chronica, 1, 34'
Sulpicius Severus, Chronica, 1, XXXIII <<<     >>> XXXV

Caput XXXIV HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur; paenitere se, quod Saul regem constituerit.
2 dictum sacerdos regi refert. mox a Deo monitus David regali unguento perlinit, parvum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ovium, assuetum saepius cithara canere; ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur.
3 qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex adverso acies constitissent, Goliath quidam ex Allophylis, vir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus verbis probra in hostes iaciens singularem pugnam ciebat.
4 tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis provocantis spolia retulisset; sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat.
5 igitur David etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas gravabatur, virga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput victi et spolia abstulit, gladium postea in templum posuit; Allophyli autem omnes in fugam versi victoriam concessere.
6 sed e proelio reversis multus circa David favor invidiam rebav825.10 rgis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum invidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit.
7 ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore David flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istius modi conditionem proponit; si centum praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem matrimonio illius cessuram; sperabat enim iuvenem periculosa audentem facile periturum.
8 sed longe aliter ac ratus erat evenit; nam, ut proposuerat, impigre David centum praeputia ex Allophylis retulit; atque ita regis filiam in matrimonio accepit.


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik